In proximo pascha ascendit Jesus Hierosolymam, et ejecit vendentes et ementes, hoc enim bis fecisse creditur. Et post illud pascha incarceratus est Joannes. Ait enim Joannes evangelista: Quia cum post hoc pascha rediisset Jesus in Judaeam adhuc erat Joannes baptizans in Aennon. Interim autem priusquam ascenderet in pascha, quosdam vocavit discipulos, et docuit, et miracula fecit, sed non adeo publice. Sane ibat Jesus justa mare Galilaeae. Lacus est, qui fit Jordane influente, et dicitur mare, cum sit aqua dulcis, idiomate Hebraeo, quia omnem aquarum collectionem vocat Hebraeus Tharsis, id est mare; et dicitur Galilaeae, quia praeterfluit Galilaeam. Quandoque mare Tyberiadis dicitur, quia famosa est civitas haec, quae ei imminet. Quod autem dicitur stagnum Genesareth, ex accidenti est. Quandoque enim crispantibus undis, generat ex se auram. Extenditur autem centum et quadraginta stadiis in longitudinem et quadraginta in latitudinem. Dicit tamen Josephus, eum sic dictum a modica regione Genesata, quam praeterfluit, quam etiam dicit admirabilem. Nam tota diversissimi generis arbustis consita, nulli eorum ubertatem suam negat, et temperiem. Sunt ibi nuces, quae maxime frigoribus gaudent, sunt et palmae quas nutrit calor aestivus, sunt ficus et oleae, quibus aura mollior destinata est, ut quasi repugnantia bona contentione, studio terrae faveant. Hanc dicit irrigari fonte qui cadit in Capharnaum, quem quidam esse venam Nili opinantur, quia corastinum piscem generat qui non alibi, nisi in Nilo flumine reperitur.